- AENOS
- AENOSoppid. Thraciae liberum, Enos Sophiano. Poltymbriam vocat Apollodorus apud Stephanum, cui etiam Α῎ψυνθος dicitur, quem vide in Αἶνος. Ab Aenea conditum scribit Mela. l. 2. c. 2. longitud. 52. 56. latitud. 42. 30. Hodie Graecis Eno, Turcis Ygnos. Olim etiam Aeneum et Aeneus. Nic. Lloydius. Imo longe ante Aeneam condita (contra Chersonesum Thracicam, in Melane sinu, ad ostia Hebri fluminis) utpote quae quxilia ad Troiam miserit. Callimachus et Euphorion a socio Ulyssis dictam scripsêre illic sepulto, eô tempore, quô missus est ad frumenta portanda, ut refert Servius, in Virg. l. 3. Aen. v. 17. Habuit in propinquo Polydori tumulum, a Polymestore occisi, qui eam Chersoneson obitnebat, etc. Cum Aenea ergo urbe, quae aliter Aeneades, confundunt hanc Aenum Auctores. Sed nec Aeneos ab Aenea, verum Α᾿ίνεια, dicenda fuisset: mansit porro urbs Aenus usque ad extrema Graeciae tempora, ut ex Ptolemaeo pater; cum Aenea, a Cassandro, conditâ Thessalonicâ, cum aliis oppidis vicinis destructa iam esset. Salmas. ad Solin. p. 161.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.